monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 18
Accitis ergo nuper ad colloquium Chinonense magnatibus suis cum familiaribus, qui rerum malarum industriam habere dignoscuntur et usum, et sapientes sunt ut dictent et faciant mala, studiosius inquisivit, cum promissis, minis, et obtestatione quamplurima, quonam consilio sibi utendum esset adversus Ecclesiam, de Cantuariensi archiepiscopo gravissime conquerens, non sine gemitibus et suspiriis multis: et ut tunc praesentes postea retulerunt, lacrymatus est, dicens quod idem Cantuariensis ei corpus et animam pariter auferret: tandem dixit quod omnes proditores erant, qui eum adhibita opera et diligentia ab unius hominis infestatione nolebant expedire. Ad haec dominus Rothomagensis aliquantulum excanduit, corripiens eum, mitius tamen more suo in spiritu lenitatis, cum causa Dei magis exigeret, severitatem et auctoritatem pontificis morbo languentis, rationis et fidei fuisse adhibitam.